Credinţa este în cele nevăzute, dar se simte cu mintea şi sufletul din care se naşte Nadejdea si Dragostea.

18.11.10

Psalmul 145

Lauda, anima mea, Dominum: 
laudabo Dominum in vita mea,
psalam Deo meo quandiu fuero.
Nolite confidere in principibus, 
in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus eius et revertetur in teram suam;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, 
spes eius in Domino Deo ipsius,
qui fecit caelum et terram, 
mare et omnia quae in eis sunt.
Qui custodit veritatem in saeculum, 
facit iudicium iniuriam patientibus,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos, 
Dominus illuminat caecos,
Dominus erigit elisos,
Dominus diligit iustos, 
Dominus custodit advenas:
pupillum et viduam suscipiet et vias
peccatorum disperdet.
Regnabit Dominus in saecula; 
Deus tuus, Sion, 
in gene- rationem et generationem.